Evangelium Secundum Marcum*

Caput 1: Versus 8

Ego baptizavi vos aqua.BEDA.Nondum Joannes dicit Deum aut Dei Filium esse aperte, quia rudes erant auditores: sed paulatim per humanitatem glorificatam ad fidem divinitatis ducit, dicens:Ille vero baptizabit vos Spiritu sancto.Sed postea cum capaciores jam videret, Dei Filium jam aperte praedicat dicens:Testimonium perhibuit, quia hic est Dei FiliusJoan. 3..ISID.Ego baptizo vos aqua, ille,etc. Dei fluvius semper plenus, semper aequalis, de quo:Fluminis impetus laetificat civitatem DeiPsal. 45.. Multum distat, etc., usque ad unctio Christi de amaritudine passionis pervenit ad gloriam resurrectionis; unde Apostolus:Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu,etc., usque:Propter quod et Deus illum exaltavitPhil. 2..
(* Traductions européennes)